- LYNX
- I.LYNXPani olim, cui pellem lyncis Homerus tribuit Hymo in eum, nec non Baccho, sacra. Ovid. passim, inprimis Met. l. 15. v. 413.Victa racemifero Lyncas dedit India Baccho.Unde obiter colligere est lynces Indicum esse animal. Sed et in Aethiopia esse, apud Plin. habes l. 8. c. 21. Pantherae simile animal esse, probat Bochart. ex Aeliano et Arabicis scriptoribus. Quam utramque feram in Oriente ad venationem institui, his verbis docet Paulus Venetus l. 2. c. 17. Magnus Cham habet cicuratos, leopardos, qui mirum in modum venationi inserviunt, multasque capiunt bestias. Habet et lynces non minus ad venandum industrios. De quo genere venationis multa Arabes, et qui eorum scrinia compilâtunt. Habet autem Eques Tartarus, ad venationem se conferens, pardum aut lyncem a tergo, qui, si aberraverit, redit ita iratus, ut nonnumquam interficiat institutorem suum: quod idem de pardo refert Albertus Mag. de panthera Leoni X. ab Emanuele Lusitaniae Rege dono missa, Osorius l. 9. etc. Cuius venationis auctorem hunc tradit Damir, Primus ea fer a in venatione usus est Chalib. Wailis fil. Et primus illam in equo tulit Iazid. fil. Muaviae. Et e poetis Abu Musallim Chorasanius eâ maxime lusit, i. e. hoc venandi genere maxime delectatus est, aut in hoc argumento inprimis se exercuit. Nec obstat, quod a poetis timiditatis et imbelliae notâ Lyncibus passim inuritur, Horat. Carm. l. 2. Ode 13. v. 40. et l. 4. Ode 6. v. 34. Stat. Achill. l. 2. v. 407. Aliis: quod inde ortum, quia in Amphitheatris illae fugere videbant, quoties cum leonibus et pantheris et ursis et maioribus feris committebatur; nam id ipsum pantheris obicitur, Aristot. de partib. anim. l. 3. c. 4. et Plin. l. 10. c. 15. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 3. c. 8. Vide quoque Salmas. ad Solin. p. 88. et 389. Ceterum perspicacissimi visus sunt, ob hoc Pani adscriptae, uti placet C. Paschal. Coron. l. 9. c. 13. ubi de notis nigris Pilei Ducalis. Iisdem pellis varia. Virg. Aen. l. 1. v. 327.—— Et maculosae tegmine lyncis.Qnam varietatem quod ebriorum stultitia ferociaque exprimit, animal hoc Baccho quoque tributum est. Sed quod liberos lynces Bacchi currum comitatos, eum autem traxisse tigres Stat. innuit Theb. l. 7. v. 658.—— effrenae dextrâ, levaque sequunturLynces, et uda mero lambunt retinacula tigres.quodque in marina Bacchi pompa eos itidem liberos vagari facit Claud. in 2. Cons. Stilichonis Carm. 24. v. 368.Perque mero madidos currunt saliuntque rudentesLynces: et insolitae mirantur carbasa tigres.videntur, ut formosa, et cum mansueverint, admodum festiva animalia, lusui Baccho assignata. Nemesianus Ecloga 3.Qui etiam Deus ille, Deus, Iove prosatus illo,Et plantis uvas premit, et de vitibus bastasIngerit, et lynci praebet cratera bibenti.Nec omittendum, quod de lyncurio gemma Plin. sic habet l. 8. c. 38. Lyncum humor ---- glaciatur arescitque in gemmas carbunculis similes et igneo colore fulgentes, lyncurium vocatas --- Novêre hoc sciuntque lynces, et invidentes urinam terrâ operiunt. Secutus Aristot. Theophrast. Dioclem, Demostratum, Ovid. Alios. Sed idem ipse falsum id totum se arbittari. ait l. 37. c. 3. nec desunt qui pro lyncurio λίγυρον vel λιγύριον scribant, ac si sit lapis ex Lyguria allatus. Quin apud eund. Plin. contrendit Sudines, arborem esse, quae lyncurium gignat in Liguria, qua de re vide Bochart. ubi supra. Ut et hoc addam, Lynx Mexicana, animal est vulpi non absimile, solâ corporis mole minus, at ingenii agilitate, astutiâ ac procacitate, longe praecellens. Tam celeri saltu enim ex hominum conspectu rapi dieitur, ut tantum non visum effugiat. Coloris atro cinerei exuvium illius asservatur, in Muses Kircheriano Romae. Vide Georg. de Sepib. in Colleg. Rom. S. I. Museo p. 31.II.LYNXurbs Libyae, iuxta Gadira post Atlantem et Ins. Atlantis, vide Steph.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.